Deuteronomy 32
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Audite, cæli, quæ loquor :/ audiat terra verba oris mei./ |
| 2 | Concrescat ut pluvia doctrina mea,/ fluat ut ros eloquium meum,/ quasi imber super herbam,/ et quasi stillæ super gramina./ |
| 3 | Quia nomen Domini invocabo :/ date magnificentiam Deo nostro.] |
| 4 | [Dei perfecta sunt opera,/ et omnes viæ ejus judicia :/ Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,/ justus et rectus./ |
| 5 | Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :/ generatio prava atque perversa./ |
| 6 | Hæccine reddis Domino,/ popule stulte et insipiens ?/ numquid non ipse est pater tuus,/ qui possedit te, et fecit, et creavit te ?/ |
| 7 | Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :/ interroga patrem tuum,/ et annuntiabit tibi :/ majores tuos, et dicent tibi./ |
| 8 | Quando dividebat Altissimus gentes,/ quando separabat filios Adam,/ constituit terminos populorum/ juxta numerum filiorum Israël./ |
| 9 | Pars autem Domini, populus ejus :/ Jacob funiculus hæreditatis ejus./ |
| 10 | Invenit eum in terra deserta,/ in loco horroris, et vastæ solitudinis :/ circumduxit eum, et docuit :/ et custodivit quasi pupillam oculi sui./ |
| 11 | Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,/ et super eos volitans,/ expandit alas suas, et assumpsit eum,/ atque portavit in humeris suis./ |
| 12 | Dominus solus dux ejus fuit,/ et non erat cum eo deus alienus :/ |
| 13 | constituit eum super excelsam terram,/ ut comederet fructus agrorum :/ ut sugeret mel de petra,/ oleumque de saxo durissimo ;/ |
| 14 | butyrum de armento, et lac de ovibus/ cum adipe agnorum,/ et arietum filiorum Basan : et hircos/ cum medulla tritici,/ et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] |
| 15 | [Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :/ incrassatus, impinguatus, dilatatus,/ dereliquit Deum factorem suum,/ et recessit a Deo salutari suo./ |
| 16 | Provocaverunt eum in diis alienis,/ et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt./ |
| 17 | Immolaverunt dæmoniis et non Deo,/ diis quos ignorabant :/ novi recentesque venerunt,/ quos non coluerunt patres eorum :/ |
| 18 | Deum qui te genuit dereliquisti,/ et oblitus es Domini creatoris tui.] |
| 19 | [Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :/ quia provocaverunt eum filii sui et filiæ./ |
| 20 | Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,/ et considerabo novissima eorum :/ generatio enim perversa est,/ et infideles filii./ |
| 21 | Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,/ et irritaverunt in vanitatibus suis :/ et ego provocabo eos in eo qui non est populus,/ et in gente stulta irritabo illos./ |
| 22 | Ignis succensus est in furore meo,/ et ardebit usque ad inferni novissima :/ devorabitque terram cum germine suo,/ et montium fundamenta comburet./ |
| 23 | Congregabo super eos mala,/ et sagittas meas complebo in eis./ |
| 24 | Consumentur fame,/ et devorabunt eos aves morsu amarissimo :/ dentes bestiarum immittam in eos,/ cum furore trahentium super terram, atque serpentium./ |
| 25 | Foris vastabit eos gladius,/ et intus pavor,/ juvenem simul ac virginem,/ lactentem cum homine sene.] |
| 26 | [Dixi : Ubinam sunt ?/ cessare faciam ex hominibus memoriam eorum./ |
| 27 | Sed propter iram inimicorum distuli :/ ne forte superbirent hostes eorum,/ et dicerent : Manus nostra excelsa,/ et non Dominus, fecit hæc omnia./ |
| 28 | Gens absque consilio est,/ et sine prudentia./ |
| 29 | Utinam saperent, et intelligerent,/ ac novissima providerent./ |
| 30 | Quomodo persequatur unus mille,/ et duo fugent decem millia ?/ nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,/ et Dominus conclusit illos ?/ |
| 31 | Non enim est Deus noster ut dii eorum :/ et inimici nostri sunt judices./ |
| 32 | De vinea Sodomorum, vinea eorum,/ et de suburbanis Gomorrhæ :/ uva eorum, uva fellis,/ et botri amarissimi./ |
| 33 | Fel draconum vinum eorum,/ et venenum aspidum insanabile./ |
| 34 | Nonne hæc condita sunt apud me,/ et signata in thesauris meis ?/ |
| 35 | Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,/ ut labatur pes eorum :/ juxta est dies perditionis,/ et adesse festinant tempora./ |
| 36 | Judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis miserebitur :/ videbit quod infirmata sit manus,/ et clausi quoque defecerunt,/ residuique consumpti sunt.] |
| 37 | [Et dicet : Ubi sunt dii eorum,/ in quibus habebant fiduciam ?/ |
| 38 | de quorum victimis comedebant adipes,/ et bibebant vinum libaminum :/ surgant, et opitulentur vobis,/ et in necessitate vos protegant./ |
| 39 | Videte quod ego sim solus,/ et non sit alius deus præter me :/ ego occidam, et ego vivere faciam :/ percutiam, et ego sanabo,/ et non est qui de manu mea possit eruere./ |
| 40 | Levabo ad cælum manum meam,/ et dicam : Vivo ego in æternum./ |
| 41 | Si acuero ut fulgur gladium meum,/ et arripuerit judicium manus mea :/ reddam ultionem hostibus meis,/ et his qui oderunt me retribuam./ |
| 42 | Inebriabo sagittas meas sanguine,/ et gladius meus devorabit carnes ;/ de cruore occisorum et de captivitate,/ nudati inimicorum capitis./ |
| 43 | Laudate, gentes, populum ejus,/ quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :/ et vindictam retribuet in hostes eorum,/ et propitius erit terræ populi sui.] |
| 44 | Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. |
| 45 | Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, |
| 46 | et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus : |
| 47 | quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. |
| 48 | Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens : |
| 49 | Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. |
| 50 | Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis : |
| 51 | quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël. |
| 52 | E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël. |