Deuteronomy 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. |
| 2 | Et ait : [Dominus de Sinai venit,/ et de Seir ortus est nobis :/ apparuit de monte Pharan,/ et cum eo sanctorum millia./ In dextera ejus ignea lex./ |
| 3 | Dilexit populos,/ omnes sancti in manu illius sunt :/ et qui appropinquant pedibus ejus,/ accipient de doctrina illius./ |
| 4 | Legem præcepit nobis Moyses,/ hæreditatem multitudinis Jacob./ |
| 5 | Erit apud rectissimum rex,/ congregatis principibus populi cum tribubus Israël./ |
| 6 | Vivat Ruben, et non moriatur,/ et sit parvus in numero.] |
| 7 | Hæc est Judæ benedictio : [Audi, Domine, vocem Judæ,/ et ad populum suum introduc eum :/ manus ejus pugnabunt pro eo,/ et adjutor illius contra adversarios ejus erit.] |
| 8 | Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,/ quem probasti in tentatione,/ et judicasti ad aquas contradictionis./ |
| 9 | Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :/ et fratribus suis : Ignoro vos :/ et nescierunt filios suos./ Hi custodierunt eloquium tuum,/ et pactum tuum servaverunt./ |
| 10 | Judicia tua, o Jacob,/ et legem tuam, o Israël :/ ponent thymiama in furore tuo,/ et holocaustum super altare tuum./ |
| 11 | Benedic, Domine, fortitudini ejus :/ et opera manuum illius suscipe./ Percute dorsa inimicorum ejus :/ et qui oderunt eum, non consurgant.] |
| 12 | Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :/ quasi in thalamo tota die morabitur,/ et inter humeros illius requiescet.] |
| 13 | Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus,/ de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente./ |
| 14 | De pomis fructuum solis ac lunæ,/ |
| 15 | de vertice antiquorum montium,/ de pomis collium æternorum :/ |
| 16 | et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus./ Benedictio illius qui apparuit in rubo,/ veniat super caput Joseph,/ et super verticem nazaræi inter fratres suos./ |
| 17 | Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,/ cornua rhinocerotis cornua illius :/ in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ./ Hæ sunt multitudines Ephraim :/ et hæc millia Manasse.] |
| 18 | Et Zabulon ait : [Lætare, Zabulon, in exitu tuo,/ et Issachar in tabernaculis tuis./ |
| 19 | Populos vocabunt ad montem :/ ibi immolabunt victimas justitiæ./ Qui inundationem maris quasi lac sugent,/ et thesauros absconditos arenarum.] |
| 20 | Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad :/ quasi leo requievit,/ cepitque brachium et verticem./ |
| 21 | Et vidit principatum suum,/ quod in parte sua doctor esset repositus :/ qui fuit cum principibus populi,/ et fecit justitias Domini,/ et judicium suum cum Israël.] |
| 22 | Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] |
| 23 | Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur,/ et plenus erit benedictionibus Domini :/ mare et meridiem possidebit.] |
| 24 | Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser,/ sit placens fratribus suis,/ et tingat in oleo pedem suum :/ |
| 25 | ferrum et æs calceamentum ejus./ Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua./ |
| 26 | Non est deus alius ut Deus rectissimi,/ ascensor cæli, auxiliator tuus./ Magnificentia ejus discurrunt nubes,/ |
| 27 | habitaculum ejus sursum,/ et subter brachia sempiterna/ ejiciet a facie tua inimicum,/ dicetque : Conterere./ |
| 28 | Habitabit Israël confidenter, et solus./ Oculus Jacob in terra frumenti et vini,/ cælique caligabunt rore./ |
| 29 | Beatus es tu, Israël :/ quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?/ Scutum auxilii tui,/ et gladius gloriæ tuæ :/ negabunt te inimici tui,/ et tu eorum colla calcabis.] |