Deuteronomy 34
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, |
| 2 | et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, |
| 3 | et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. |
| 4 | Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. |
| 5 | Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino : |
| 6 | et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. |
| 7 | Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. |
| 8 | Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. |
| 9 | Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. |
| 10 | Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, |
| 11 | in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, |
| 12 | et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël. |