Deuteronomy 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam : |
| 2 | ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. |
| 3 | Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. |
| 4 | Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est. |
| 5 | Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. |
| 6 | Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo : |
| 7 | et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. |
| 8 | Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, |
| 9 | scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ. |
| 10 | Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti, |
| 11 | domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti, |
| 12 | et comederis, et saturatus fueris : |
| 13 | cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. |
| 14 | Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt : |
| 15 | quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. |
| 16 | Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. |
| 17 | Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi : |
| 18 | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, |
| 19 | ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. |
| 20 | Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ? |
| 21 | dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti : |
| 22 | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, |
| 23 | et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. |
| 24 | Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. |
| 25 | Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. |