Ecclesiastes 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti./ Pretiosior est sapientia et gloria,/ parva et ad tempus stultitia./ |
| 2 | Cor sapientis in dextera ejus,/ et cor stulti in sinistra illius./ |
| 3 | Sed et in via stultus ambulans,/ cum ipse insipiens sit,/ omnes stultos æstimat./ |
| 4 | Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,/ locum tuum ne dimiseris,/ quia curatio faciet cessare peccata maxima.] |
| 5 | [Est malum quod vidi sub sole,/ quasi per errorem egrediens a facie principis :/ |
| 6 | positum stultum in dignitate sublimi,/ et divites sedere deorsum./ |
| 7 | Vidi servos in equis,/ et principes ambulantes super terram quasi servos./ |
| 8 | Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui dissipat sepem mordebit eum coluber./ |
| 9 | Qui transfert lapides affligetur in eis,/ et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis./ |
| 10 | Si retusum fuerit ferrum,/ et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,/ multo labore exacuetur,/ et post industriam sequetur sapientia./ |
| 11 | Si mordeat serpens in silentio,/ nihil eo minus habet qui occulte detrahit./ |
| 12 | Verba oris sapientis gratia,/ et labia insipientis præcipitabunt eum ;/ |
| 13 | initium verborum ejus stultitia,/ et novissimum oris illius error pessimus./ |
| 14 | Stultus verba multiplicat./ Ignorat homo quid ante se fuerit ;/ et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?/ |
| 15 | Labor stultorum affliget eos,/ qui nesciunt in urbem pergere.] |
| 16 | [Væ tibi, terra, cujus rex puer est,/ et cujus principes mane comedunt./ |
| 17 | Beata terra cujus rex nobilis est,/ et cujus principes vescuntur in tempore suo,/ ad reficiendum, et non ad luxuriam./ |
| 18 | In pigritiis humiliabitur contignatio,/ et in infirmitate manuum perstillabit domus./ |
| 19 | In risum faciunt panem et vinum/ ut epulentur viventes ;/ et pecuniæ obediunt omnia./ |
| 20 | In cogitatione tua regi ne detrahas,/ et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :/ quia et aves cæli portabunt vocem tuam,/ et qui habet pennas annuntiabit sententiam.] |