Ecclesiastes 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. |
| 2 | [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;/ vanitas vanitatum, et omnia vanitas./ |
| 3 | Quid habet amplius homo/ de universo labore suo quo laborat sub sole ?] |
| 4 | [Generatio præterit, et generatio advenit ;/ terra autem in æternum stat./ |
| 5 | Oritur sol et occidit,/ et ad locum suum revertitur ;/ ibique renascens, |
| 6 | gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem./ Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,/ et in circulos suos revertitur./ |
| 7 | Omnia flumina intrant in mare,/ et mare non redundat ;/ ad locum unde exeunt flumina/ revertuntur ut iterum fluant./ |
| 8 | Cunctæ res difficiles ;/ non potest eas homo explicare sermone./ Non saturatur oculus visu,/ nec auris auditu impletur./ |
| 9 | Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est./ Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est./ |
| 10 | Nihil sub sole novum,/ nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :/ jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos./ |
| 11 | Non est priorum memoria ;/ sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt/ erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.] |
| 12 | [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;/ |
| 13 | et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter/ de omnibus quæ fiunt sub sole./ Hanc occupationem pessimam/ dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea./ |
| 14 | Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,/ et ecce universa vanitas et afflictio spiritus./ |
| 15 | Perversi difficile corriguntur,/ et stultorum infinitus est numerus./ |
| 16 | Locutus sum in corde meo, dicens :/ Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia/ qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/ et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici./ |
| 17 | Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,/ erroresque et stultitiam ;/ et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :/ |
| 18 | eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;/ et qui addit scientiam, addit et laborem.] |
| 19 | — |