Codex Sacra scripture, aligned

Ecclesiastes 4

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 3 5 →
vClementine1592
1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias/ quæ sub sole geruntur,/ et lacrimas innocentium,/ et neminem consolatorem,/ nec posse resistere eorum violentiæ,/ cunctorum auxilio destitutos,/
2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;/
3 et feliciorem utroque judicavi/ qui necdum natus est,/ nec vidit mala quæ sub sole fiunt./
4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,/ et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;/ et in hoc ergo vanitas et cura superflua est./
5 Stultus complicat manus suas,/ et comedit carnes suas, dicens :/
6 Melior est pugillus cum requie,/ quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi./
7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole./
8 Unus est, et secundum non habet,/ non filium, non fratrem,/ et tamen laborare non cessat,/ nec satiantur oculi ejus divitiis ;/ nec recogitat, dicens :/ Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?/ In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]
9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;/ habent enim emolumentum societatis suæ./
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur./ Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se./
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;/ unus quomodo calefiet ?/
12 Et si quispiam prævaluerit contra unum,/ duo resistunt ei ;/ funiculus triplex difficile rumpitur./
13 Melior est puer pauper et sapiens,/ rege sene et stulto,/ qui nescit prævidere in posterum./
14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;/ et alius, natus in regno, inopia consumatur./
15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole/ cum adolescente secundo, qui consurget pro eo./
16 Infinitus numerus est populi/ omnium qui fuerunt ante eum,/ et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;/ sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]
17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,/ et appropinqua ut audias./ Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,/ qui nesciunt quid faciunt mali.]