Codex Sacra scripture, aligned

Ecclesiastes 5

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 4 6 →
vClementine1592
1
2 5:1 [Ne temere quid loquaris,/ neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo./ Deus enim in cælo, et tu super terram ;/ idcirco sint pauci sermones tui./
3 5:2 Multas curas sequuntur somnia,/ et in multis sermonibus invenietur stultitia./
4 5:3 Si quid vovisti Deo,/ ne moreris reddere :/ displicet enim ei infidelis et stulta promissio,/ sed quodcumque voveris redde :/
5 5:4 multoque melius est non vovere,/ quam post votum promissa non reddere./
6 5:5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,/ neque dicas coram angelo :/ Non est providentia :/ ne forte iratus Deus contra sermones tuos/ dissipet cuncta opera manuum tuarum./
7 5:6 Ubi multa sunt somnia,/ plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;/ tu vero Deum time.]
8 5:7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,/ et subverti justitiam in provincia,/ non mireris super hoc negotio :/ quia excelso excelsior est alius,/ et super hos quoque eminentiores sunt alii ;/
9 5:8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti./
10 5:9 Avarus non implebitur pecunia,/ et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;/ et hoc ergo vanitas./
11 5:10 Ubi multæ sunt opes,/ multi et qui comedunt eas./ Et quid prodest possessori,/ nisi quod cernit divitias oculis suis ?/
12 5:11 Dulcis est somnus operanti,/ sive parum sive multum comedat ;/ saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
13 5:12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :/ divitiæ conservatæ in malum domini sui./
14 5:13 Pereunt enim in afflictione pessima :/ generavit filium qui in summa egestate erit./
15 5:14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,/ et nihil auferet secum de labore suo./
16 5:15 Miserabilis prorsus infirmitas :/ quomodo venit, sic revertetur./ Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?/
17 5:16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,/ et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]
18 5:17 [Hoc itaque visum est mihi bonum,/ ut comedat quis et bibat,/ et fruatur lætitia ex labore suo/ quo laboravit ipse sub sole,/ numero dierum vitæ suæ/ quos dedit ei Deus ;/ et hæc est pars illius./
19 5:18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,/ potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,/ et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :/ hoc est donum Dei./
20 5:19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,/ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]