Ecclesiastes 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Est et aliud malum quod vidi sub sole,/ et quidem frequens apud homines :/ |
| 2 | vir cui dedit Deus divitias,/ et substantiam, et honorem,/ et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;/ nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,/ sed homo extraneus vorabit illud :/ hoc vanitas et miseria magna est./ |
| 3 | Si genuerit quispiam centum liberos,/ et vixerit multos annos,/ et plures dies ætatis habuerit,/ et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,/ sepulturaque careat :/ de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus./ |
| 4 | Frustra enim venit,/ et pergit ad tenebras,/ et oblivione delebitur nomen ejus./ |
| 5 | Non vidit solem,/ neque cognovit distantiam boni et mali./ |
| 6 | Etiam si duobus millibus annis vixerit,/ et non fuerit perfruitus bonis,/ nonne ad unum locum properant omnia ?/ |
| 7 | Omnis labor hominis in ore ejus ;/ sed anima ejus non implebitur./ |
| 8 | Quid habet amplius sapiens a stulto ?/ et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?/ |
| 9 | Melius est videre quod cupias,/ quam desiderare quod nescias./ Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus./ |
| 10 | Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;/ et scitur quod homo sit,/ et non possit contra fortiorem se in judicio contendere./ |
| 11 | Verba sunt plurima,/ multamque in disputando habentia vanitatem.] |
| 12 | 7:1 [Quid necesse est homini majora se quærere,/ cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,/ numero dierum peregrinationis suæ,/ et tempore quod velut umbra præterit ?/ aut quis ei poterit indicare/ quod post eum futurum sub sole sit ?/ |