Codex Sacra scripture, aligned

Ecclesiastes 7

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 6 8 →
vClementine1592
1 7:2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,/ et dies mortis die nativitatis./
2 7:3 Melius est ire ad domum luctus/ quam ad domum convivii ;/ in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,/ et vivens cogitat quid futurum sit./
3 7:4 Melior est ira risu,/ quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis./
4 7:5 Cor sapientium ubi tristitia est,/ et cor stultorum ubi lætitia./
5 7:6 Melius est a sapiente corripi,/ quam stultorum adulatione decipi ;/
6 7:7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,/ sic risus stulti./ Sed et hoc vanitas./
7 7:8 Calumnia conturbat sapientem,/ et perdet robur cordis illius./
8 7:9 Melior est finis orationis quam principium./ Melior est patiens arrogante./
9 7:10 Ne sis velox ad irascendum,/ quia ira in sinu stulti requiescit./
10 7:11 Ne dicas : Quid putas causæ est/ quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?/ stulta enim est hujuscemodi interrogatio./
11 7:12 Utilior est sapientia cum divitiis,/ et magis prodest videntibus solem./
12 7:13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;/ hoc autem plus habet eruditio et sapientia,/ quod vitam tribuunt possessori suo./
13 7:14 Considera opera Dei,/ quod nemo possit corrigere quem ille despexerit./
14 7:15 In die bona fruere bonis,/ et malam diem præcave ;/ sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,/ ut non inveniat homo contra eum justas querimonias./
15 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :/ justus perit in justitia sua,/ et impius multo vivit tempore in malitia sua./
16 7:17 Noli esse justus multum,/ neque plus sapias quam necesse est,/ ne obstupescas./
17 7:18 Ne impie agas multum,/ et noli esse stultus,/ ne moriaris in tempore non tuo./
18 7:19 Bonum est te sustentare justum :/ sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;/ quia qui timet Deum nihil negligit./
19 7:20 Sapientia confortavit sapientem/ super decem principes civitatis ;/
20 7:21 non est enim homo justus in terra/ qui faciat bonum et non peccet./
21 7:22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur/ ne accomodes cor tuum,/ ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;/
22 7:23 scit enim conscientia tua/ quia et tu crebro maledixisti aliis./
23 7:24 Cuncta tentavi in sapientia./ Dixi : Sapiens efficiar :/ et ipsa longius recessit a me,/
24 7:25 multo magis quam erat./ Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]
25 7:26 [Lustravi universa animo meo,/ ut scirem et considerarem,/ et quærerem sapientiam, et rationem,/ et ut cognoscerem impietatem stulti,/ et errorem imprudentium :/
26 7:27 et inveni amariorem morte mulierem,/ quæ laqueus venatorum est,/ et sagena cor ejus ;/ vincula sunt manus illius./ Qui placet Deo effugiet illam ;/ qui autem peccator est capietur ab illa./
27 7:28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,/ unum et alterum ut invenirem rationem,/
28 7:29 quam adhuc quærit anima mea,/ et non inveni./ Virum de mille unum reperi ;/ mulierem ex omnibus non inveni./
29 7:30 Solummodo hoc inveni,/ quod fecerit Deus hominem rectum,/ et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus./ Quis talis ut sapiens est ?/ et quis cognovit solutionem verbi ?]
30