Ecclesiastes 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Sapientia hominis lucet in vultu ejus,/ et potentissimus faciem illius commutabit./ |
| 2 | Ego os regis observo,/ et præcepta juramenti Dei./ |
| 3 | Ne festines recedere a facie ejus,/ neque permaneas in opere malo :/ quia omne quod voluerit faciet./ |
| 4 | Et sermo illius potestate plenus est,/ nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?/ |
| 5 | Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali./ Tempus et responsionem cor sapientis intelligit./ |
| 6 | Omni negotio tempus est, et opportunitas :/ et multa hominis afflictio,/ |
| 7 | quia ignorat præterita,/ et futura nullo scire potest nuntio./ |
| 8 | Non est in hominis potestate prohibere spiritum,/ nec habet potestatem in die mortis :/ nec sinitur quiescere ingruente bello,/ neque salvabit impietas impium.] |
| 9 | [Omnia hæc consideravi,/ et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole./ Interdum dominatur homo homini in malum suum./ |
| 10 | Vidi impios sepultos,/ qui etiam cum adhuc viverent/ in loco sancto erant,/ et laudabantur in civitate/ quasi justorum operum./ Sed et hoc vanitas est./ |
| 11 | Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,/ absque timore ullo/ filii hominum perpetrant mala./ |
| 12 | Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,/ et per patientiam sustentatur ;/ ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,/ qui verentur faciem ejus./ |
| 13 | Non sit bonum impio,/ nec prolongentur dies ejus,/ sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini./ |
| 14 | Est et alia vanitas quæ fit super terram :/ sunt justi quibus mala proveniunt/ quasi opera egerint impiorum :/ et sunt impii qui ita securi sunt/ quasi justorum facta habeant./ Sed et hoc vanissimum judico./ |
| 15 | Laudavi igitur lætitiam ;/ quod non esset homini bonum sub sole,/ nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,/ et hoc solum secum auferret de labore suo,/ in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole./ |
| 16 | Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,/ et intelligerem distentionem quæ versatur in terra./ Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis./ |
| 17 | Et intellexi quod omnium operum Dei/ nullam possit homo invenire rationem/ eorum quæ fiunt sub sole ;/ et quanto plus laboraverit ad quærendum,/ tanto minus inveniat :/ etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.] |