Codex Sacra scripture, aligned

Ecclesiastes 9

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 8 10 →
vClementine1592
1 [Omnia hæc tractavi in corde meo,/ ut curiose intelligerem./ Sunt justi atque sapientes,/ et opera eorum in manu Dei ;/ et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit./
2 Sed omnia in futurum servantur incerta,/ eo quod universa æque eveniant justo et impio,/ bono et malo, mundo et immundo,/ immolanti victimas et sacrificia contemnenti./ Sicut bonus, sic et peccator ;/ ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]
3 [Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :/ quia eadem cunctis eveniunt./ Unde et corda filiorum hominum implentur malitia/ et contemptu in vita sua,/ et post hæc ad inferos deducentur./
4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;/ melior est canis vivus leone mortuo./
5 Viventes enim sciunt se esse morituros ;/ mortui vero nihil noverunt amplius,/ nec habent ultra mercedem,/ quia oblivioni tradita est memoria eorum./
6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;/ nec habent partem in hoc sæculo,/ et in opere quod sub sole geritur./
7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,/ et bibe cum gaudio vinum tuum,/ quia Deo placent opera tua./
8 Omni tempore sint vestimenta tua candida,/ et oleum de capite tuo non deficiat./
9 Perfruere vita cum uxore quam diligis,/ cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,/ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :/ hæc est enim pars in vita/ et in labore tuo quo laboras sub sole./
10 Quodcumque facere potest manus tua,/ instanter operare,/ quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia/ erunt apud inferos, quo tu properas.]
11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole/ nec velocium esse cursum,/ nec fortium bellum,/ nec sapientium panem,/ nec doctorum divitias,/ nec artificum gratiam ;/ sed tempus casumque in omnibus./
12 Nescit homo finem suum ;/ sed sicut pisces capiuntur hamo,/ et sicut aves laqueo comprehenduntur,/ sic capiuntur homines in tempore malo,/ cum eis extemplo supervenerit./
13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,/ et probavi maximam :/
14 civitas parva, et pauci in ea viri ;/ venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,/ exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio./
15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,/ et liberavit urbem per sapientiam suam ;/ et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis./
16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine./ Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,/ et verba ejus non sunt audita ?/
17 Verba sapientium audiuntur in silentio,/ plus quam clamor principis inter stultos./
18 Melior est sapientia quam arma bellica ;/ et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]