Ephesians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. |
| 2 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, |
| 4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. |
| 5 | Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, |
| 6 | in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. |
| 7 | In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, |
| 8 | quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : |
| 9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, |
| 10 | in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; |
| 11 | in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : |
| 12 | ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; |
| 13 | in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, |
| 14 | qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. |
| 15 | Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, |
| 16 | non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : |
| 17 | ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, |
| 18 | illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, |
| 19 | et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, |
| 20 | quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : |
| 21 | supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. |
| 22 | Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, |
| 23 | quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. |