Ephesians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, |
| 2 | in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, |
| 3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri : |
| 4 | Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, |
| 5 | et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), |
| 6 | et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu : |
| 7 | ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. |
| 8 | Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : |
| 9 | non ex operibus, ut ne quis glorietur. |
| 10 | Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. |
| 11 | Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta : |
| 12 | quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. |
| 13 | Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. |
| 14 | Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, |
| 15 | legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem : |
| 16 | et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. |
| 17 | Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. |
| 18 | Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. |
| 19 | Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, |
| 20 | superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : |
| 21 | in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, |
| 22 | in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. |