Ephesians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, |
| 2 | si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis : |
| 3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, |
| 4 | prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi : |
| 5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, |
| 6 | gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : |
| 7 | cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. |
| 8 | Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, |
| 9 | et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : |
| 10 | ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, |
| 11 | secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro : |
| 12 | in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. |
| 13 | Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra. |
| 14 | Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, |
| 15 | ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, |
| 16 | ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, |
| 17 | Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, |
| 18 | ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : |
| 19 | scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. |
| 20 | Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : |
| 21 | ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. |