Ephesians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, |
| 2 | cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, |
| 3 | solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. |
| 4 | Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. |
| 5 | Unus Dominus, una fides, unum baptisma. |
| 6 | Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. |
| 7 | Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. |
| 8 | Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. |
| 9 | Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? |
| 10 | Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. |
| 11 | Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, |
| 12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : |
| 13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : |
| 14 | ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. |
| 15 | Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : |
| 16 | ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. |
| 17 | Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, |
| 18 | tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, |
| 19 | qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. |
| 20 | Vos autem non ita didicistis Christum, |
| 21 | si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, |
| 22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. |
| 23 | Renovamini autem spiritu mentis vestræ, |
| 24 | et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. |
| 25 | Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. |
| 26 | Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. |
| 27 | Nolite locum dare diabolo : |
| 28 | qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. |
| 29 | Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. |
| 30 | Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. |
| 31 | Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. |
| 32 | Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. |