Ephesians 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, |
| 2 | et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. |
| 3 | Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : |
| 4 | aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. |
| 5 | Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. |
| 6 | Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. |
| 7 | Nolite ergo effici participes eorum. |
| 8 | Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : |
| 9 | fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : |
| 10 | probantes quid sit beneplacitum Deo : |
| 11 | et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. |
| 12 | Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. |
| 13 | Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. |
| 14 | Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. |
| 15 | Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, |
| 16 | sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. |
| 17 | Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. |
| 18 | Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, |
| 19 | loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, |
| 20 | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, |
| 21 | subjecti invicem in timore Christi. |
| 22 | Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : |
| 23 | quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. |
| 24 | Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. |
| 25 | Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, |
| 26 | ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, |
| 27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. |
| 28 | Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. |
| 29 | Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : |
| 30 | quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. |
| 31 | Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. |
| 32 | Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. |
| 33 | Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum. |