Ephesians 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. |
| 2 | Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : |
| 3 | ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. |
| 4 | Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini. |
| 5 | Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : |
| 6 | non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, |
| 7 | cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : |
| 8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. |
| 9 | Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum. |
| 10 | De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. |
| 11 | Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : |
| 12 | quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. |
| 13 | Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. |
| 14 | State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, |
| 15 | et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, |
| 16 | in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : |
| 17 | et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), |
| 18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : |
| 19 | et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : |
| 20 | pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. |
| 21 | Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : |
| 22 | quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. |
| 23 | Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. |
| 24 | Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. |