Esther 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : |
| 2 | cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : |
| 3 | et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. |
| 4 | Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. |
| 5 | Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. |
| 6 | Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. |
| 7 | Duo autem dracones : ego sum, et Aman. |
| 8 | Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. |
| 9 | Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : |
| 10 | et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. |
| 11 | Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : |
| 12 | et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. |
| 13 | Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum ctum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. |