Exodus 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti : |
| 2 | Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. |
| 3 | Loquimini ad universum ctum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. |
| 4 | Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. |
| 5 | Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. |
| 6 | Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. |
| 7 | Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. |
| 8 | Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. |
| 9 | Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. |
| 10 | Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. |
| 11 | Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini. |
| 12 | Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. |
| 13 | Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. |
| 14 | Habebitis autem hunc diem in monumentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. |
| 15 | Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. |
| 16 | Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. |
| 17 | Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. |
| 18 | Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. |
| 19 | Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de ctu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. |
| 20 | Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. |
| 21 | Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. |
| 22 | Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. |
| 23 | Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. |
| 24 | Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. |
| 25 | Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. |
| 26 | Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? |
| 27 | Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. |
| 28 | Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. |
| 29 | Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. |
| 30 | Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. |
| 31 | Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. |
| 32 | Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. |
| 33 | Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. |
| 34 | Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. |
| 35 | Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. |
| 36 | Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios. |
| 37 | Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. |
| 38 | Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. |
| 39 | Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. |
| 40 | Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. |
| 41 | Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. |
| 42 | Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. |
| 43 | Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. |
| 44 | Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. |
| 45 | Advena et mercenarius non edent ex eo. |
| 46 | In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. |
| 47 | Omnis ctus filiorum Israël faciet illud. |
| 48 | Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. |
| 49 | Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. |
| 50 | Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. |
| 51 | Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. |