Exodus 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,/ equum et ascensorem dejecit in mare./ |
| 2 | Fortitudo mea, et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem :/ iste Deus meus, et glorificabo eum :/ Deus patris mei, et exaltabo eum./ |
| 3 | Dominus quasi vir pugnator,/ Omnipotens nomen ejus,/ |
| 4 | currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :/ electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro./ |
| 5 | Abyssi operuerunt eos ;/ descenderunt in profundum quasi lapis./ |
| 6 | Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :/ dextera tua, Domine, percussit inimicum./ |
| 7 | Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :/ misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam./ |
| 8 | Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :/ stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari./ |
| 9 | Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,/ dividam spolia, implebitur anima mea :/ evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea./ |
| 10 | Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :/ submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus./ |
| 11 | Quis similis tui in fortibus, Domine ?/ quis similis tui, magnificus in sanctitate,/ terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?/ |
| 12 | Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra./ |
| 13 | Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :/ et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum./ |
| 14 | Ascenderunt populi, et irati sunt :/ dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim./ |
| 15 | Tunc conturbati sunt principes Edom,/ robustos Moab obtinuit tremor :/ obriguerunt omnes habitatores Chanaan./ |
| 16 | Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :/ fiant immobiles quasi lapis,/ donec pertranseat populus tuus, Domine,/ donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti./ |
| 17 | Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,/ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :/ sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ./ |
| 18 | Dominus regnabit in æternum et ultra./ |
| 19 | Ingressus est enim eques Pharao/ cum curribus et equitibus ejus in mare :/ et reduxit super eos Dominus/ aquas maris :/ filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] |
| 20 | Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, |
| 21 | quibus præcinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :/ equum et ascensorem ejus dejecit in mare.] |
| 22 | Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. |
| 23 | Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. |
| 24 | Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? |
| 25 | At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, |
| 26 | dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. |
| 27 | Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas. |