Exodus 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. |
| 2 | Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. |
| 3 | Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? |
| 4 | Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. |
| 5 | Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. |
| 6 | Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, |
| 7 | et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? |
| 8 | Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. |
| 9 | Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. |
| 10 | Cumque loqueretur Aaron ad omnem ctum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube. |
| 11 | Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : |
| 12 | Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. |
| 13 | Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. |
| 14 | Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. |
| 15 | Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. |
| 16 | Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. |
| 17 | Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus. |
| 18 | Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. |
| 19 | Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane. |
| 20 | Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses. |
| 21 | Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. |
| 22 | In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. |
| 23 | Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. |
| 24 | Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. |
| 25 | Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. |
| 26 | Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. |
| 27 | Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. |
| 28 | Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? |
| 29 | videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. |
| 30 | Et sabbatizavit populus die septimo. |
| 31 | Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. |
| 32 | Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. |
| 33 | Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, |
| 34 | sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. |
| 35 | Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. |
| 36 | Gomor autem decima pars est ephi. |