Exodus 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. |
| 2 | Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. |
| 3 | Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : |
| 4 | Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. |
| 5 | Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : |
| 6 | et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. |
| 7 | Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. |
| 8 | Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, |
| 9 | ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. |
| 10 | Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. |
| 11 | Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. |
| 12 | Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. |
| 13 | Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. |
| 14 | Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, |
| 15 | ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. |
| 16 | Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. |
| 17 | Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. |
| 18 | Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. |
| 19 | Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. |
| 20 | Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, |
| 21 | dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. |
| 22 | Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. |
| 23 | Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. |
| 24 | Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. |
| 25 | Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. |