Exodus 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : |
| 2 | Ruben, Simeon, Levi, Judas, |
| 3 | Issachar, Zabulon et Benjamin, |
| 4 | Dan et Nephthali, Gad et Aser. |
| 5 | Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat. |
| 6 | Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, |
| 7 | filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. |
| 8 | Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. |
| 9 | Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. |
| 10 | Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. |
| 11 | Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. |
| 12 | Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : |
| 13 | oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, |
| 14 | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. |
| 15 | Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, |
| 16 | præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. |
| 17 | Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. |
| 18 | Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? |
| 19 | Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. |
| 20 | Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. |
| 21 | Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. |
| 22 | Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate. |