Exodus 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus cunctos sermones hos : |
| 2 | Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. |
| 3 | Non habebis deos alienos coram me. |
| 4 | Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. |
| 5 | Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : |
| 6 | et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. |
| 7 | Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. |
| 8 | Memento ut diem sabbati sanctifices. |
| 9 | Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. |
| 10 | Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. |
| 11 | Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. |
| 12 | Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. |
| 13 | Non occides. |
| 14 | Non mchaberis. |
| 15 | Non furtum facies. |
| 16 | Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. |
| 17 | Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. |
| 18 | Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, |
| 19 | dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. |
| 20 | Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. |
| 21 | Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. |
| 22 | Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. |
| 23 | Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. |
| 24 | Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. |
| 25 | Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. |
| 26 | Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. |