Exodus 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc sunt judicia quæ propones eis. |
| 2 | Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. |
| 3 | Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. |
| 4 | Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. |
| 5 | Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : |
| 6 | offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. |
| 7 | Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. |
| 8 | Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. |
| 9 | Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. |
| 10 | Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. |
| 11 | Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. |
| 12 | Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. |
| 13 | Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. |
| 14 | Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. |
| 15 | Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. |
| 16 | Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. |
| 17 | Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. |
| 18 | Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo : |
| 19 | si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. |
| 20 | Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. |
| 21 | Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pnæ, quia pecunia illius est. |
| 22 | Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. |
| 23 | Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, |
| 24 | oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, |
| 25 | adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. |
| 26 | Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. |
| 27 | Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. |
| 28 | Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. |
| 29 | Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. |
| 30 | Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. |
| 31 | Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. |
| 32 | Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. |
| 33 | Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, |
| 34 | reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. |
| 35 | Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. |
| 36 | Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. |
| 37 | — |