Exodus 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. |
| 2 | Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. |
| 3 | Pauperis quoque non misereberis in judicio. |
| 4 | Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. |
| 5 | Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. |
| 6 | Non declinabis in judicium pauperis. |
| 7 | Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. |
| 8 | Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. |
| 9 | Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. |
| 10 | Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : |
| 11 | anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. |
| 12 | Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. |
| 13 | Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. |
| 14 | Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. |
| 15 | Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. |
| 16 | Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. |
| 17 | Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. |
| 18 | Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. |
| 19 | Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. |
| 20 | Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. |
| 21 | Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. |
| 22 | Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. |
| 23 | Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. |
| 24 | Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. |
| 25 | Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. |
| 26 | Non erit infcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. |
| 27 | Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : |
| 28 | emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. |
| 29 | Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. |
| 30 | Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. |
| 31 | Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. |
| 32 | Non inibis cum eis fdus, nec cum diis eorum. |
| 33 | Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum. |