Exodus 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. |
| 2 | Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. |
| 3 | Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. |
| 4 | Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. |
| 5 | Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. |
| 6 | Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. |
| 7 | Assumensque volumen fderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. |
| 8 | Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. |
| 9 | Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël : |
| 10 | et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. |
| 11 | Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. |
| 12 | Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos. |
| 13 | Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, |
| 14 | senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. |
| 15 | Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, |
| 16 | et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. |
| 17 | Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. |
| 18 | Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. |