Exodus 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. |
| 3 | Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, |
| 4 | hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, |
| 5 | et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim : |
| 6 | oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : |
| 7 | lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. |
| 8 | Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : |
| 9 | juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.\ Sicque facietis illud : |
| 10 | arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. |
| 11 | Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : |
| 12 | et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. |
| 13 | Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. |
| 14 | Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis : |
| 15 | qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. |
| 16 | Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. |
| 17 | Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. |
| 18 | Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. |
| 19 | Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. |
| 20 | Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, |
| 21 | in qua pones testimonium quod dabo tibi. |
| 22 | Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. |
| 23 | Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. |
| 24 | Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum, |
| 25 | et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam. |
| 26 | Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. |
| 27 | Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. |
| 28 | Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. |
| 29 | Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. |
| 30 | Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. |
| 31 | Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. |
| 32 | Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. |
| 33 | Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : |
| 34 | in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. |
| 35 | Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. |
| 36 | Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. |
| 37 | Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. |
| 38 | Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. |
| 39 | Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. |
| 40 | Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. |