Exodus 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. |
| 2 | Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. |
| 3 | Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. |
| 4 | Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. |
| 5 | Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. |
| 6 | Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. |
| 7 | Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. |
| 8 | Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium. |
| 9 | E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. |
| 10 | Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. |
| 11 | Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. |
| 12 | Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. |
| 13 | Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. |
| 14 | Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. |
| 15 | Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, |
| 16 | quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. |
| 17 | In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. |
| 18 | Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. |
| 19 | Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. |
| 20 | In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, |
| 21 | quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. |
| 22 | Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, |
| 23 | et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. |
| 24 | Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. |
| 25 | Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. |
| 26 | Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, |
| 27 | et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam : |
| 28 | qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. |
| 29 | Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis. |
| 30 | Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. |
| 31 | Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : |
| 32 | quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. |
| 33 | Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. |
| 34 | Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, |
| 35 | mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. |
| 36 | Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. |
| 37 | Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ. |