Exodus 27
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. |
| 2 | Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. |
| 3 | Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. |
| 4 | Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. |
| 5 | Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. |
| 6 | Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis : |
| 7 | et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. |
| 8 | Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. |
| 9 | Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. |
| 10 | Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. |
| 11 | Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. |
| 12 | In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. |
| 13 | In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. |
| 14 | In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : |
| 15 | et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. |
| 16 | In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. |
| 17 | Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. |
| 18 | In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. |
| 19 | Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. |
| 20 | Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper |
| 21 | in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. |