Exodus 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam : |
| 2 | et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, |
| 3 | et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via. |
| 4 | Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. |
| 5 | Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. |
| 6 | Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. |
| 7 | Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fderis, extra castra. |
| 8 | Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. |
| 9 | Ingresso autem illo tabernaculum fderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, |
| 10 | cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. |
| 11 | Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. |
| 12 | Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. |
| 13 | Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. |
| 14 | Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. |
| 15 | Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. |
| 16 | In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? |
| 17 | Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. |
| 18 | Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. |
| 19 | Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. |
| 20 | Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. |
| 21 | Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. |
| 22 | Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : |
| 23 | tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. |