Exodus 34
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. |
| 2 | Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. |
| 3 | Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. |
| 4 | Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. |
| 5 | Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. |
| 6 | Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, |
| 7 | qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. |
| 8 | Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans |
| 9 | ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. |
| 10 | Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. |
| 11 | Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. |
| 12 | Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam : |
| 13 | sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide : |
| 14 | noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. |
| 15 | Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. |
| 16 | Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. |
| 17 | Deos conflatiles non facies tibi. |
| 18 | Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. |
| 19 | Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. |
| 20 | Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. |
| 21 | Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere. |
| 22 | Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. |
| 23 | Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. |
| 24 | Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. |
| 25 | Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. |
| 26 | Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. |
| 27 | Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fdus. |
| 28 | Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fderis decem. |
| 29 | Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. |
| 30 | Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. |
| 31 | Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, |
| 32 | venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. |
| 33 | Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. |
| 34 | Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. |
| 35 | Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. |