Exodus 35
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. |
| 2 | Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. |
| 3 | Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. |
| 4 | Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens : |
| 5 | Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs, |
| 6 | hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, |
| 7 | pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, |
| 8 | et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, |
| 9 | lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. |
| 10 | Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : |
| 11 | tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases : |
| 12 | arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur : |
| 13 | mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus : |
| 14 | candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium : |
| 15 | altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : |
| 16 | altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus : |
| 17 | cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, |
| 18 | paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis : |
| 19 | vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. |
| 20 | Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, |
| 21 | obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, |
| 22 | viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est. |
| 23 | Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, |
| 24 | argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. |
| 25 | Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, |
| 26 | et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. |
| 27 | Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, |
| 28 | aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. |
| 29 | Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. |
| 30 | Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, |
| 31 | implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, |
| 32 | ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, |
| 33 | sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, |
| 34 | dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan : |
| 35 | ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant. |