Exodus 36
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. |
| 2 | Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, |
| 3 | tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. |
| 4 | Unde artifices venire compulsi, |
| 5 | dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est. |
| 6 | Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, |
| 7 | eo quod oblata sufficerent et superabundarent. |
| 8 | Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita : |
| 9 | quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum. |
| 10 | Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. |
| 11 | Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, |
| 12 | ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. |
| 13 | Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. |
| 14 | Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi : |
| 15 | unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga : |
| 16 | quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. |
| 17 | Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. |
| 18 | Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. |
| 19 | Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. |
| 20 | Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. |
| 21 | Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. |
| 22 | Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. |
| 23 | E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, |
| 24 | cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. |
| 25 | Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, |
| 26 | cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. |
| 27 | Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, |
| 28 | et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro : |
| 29 | quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : |
| 30 | ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. |
| 31 | Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, |
| 32 | et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. |
| 33 | Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. |
| 34 | Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. |
| 35 | Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : |
| 36 | et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. |
| 37 | Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii : |
| 38 | et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. |
| 39 | — |
| 40 | — |