Exodus 37
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. |
| 2 | Et fecit illi coronam auream per gyrum, |
| 3 | conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero. |
| 4 | Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, |
| 5 | et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. |
| 6 | Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. |
| 7 | Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii : |
| 8 | cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, |
| 9 | extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. |
| 10 | Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. |
| 11 | Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, |
| 12 | ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. |
| 13 | Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ |
| 14 | contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. |
| 15 | Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. |
| 16 | Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. |
| 17 | Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant : |
| 18 | sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera : |
| 19 | tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. |
| 20 | In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia : |
| 21 | et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. |
| 22 | Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. |
| 23 | Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. |
| 24 | Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. |
| 25 | Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua. |
| 26 | Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. |
| 27 | Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. |
| 28 | Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. |
| 29 | Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. |