Exodus 39
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. |
| 2 | Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, |
| 3 | opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, |
| 4 | duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, |
| 5 | et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. |
| 6 | Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël : |
| 7 | posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. |
| 8 | Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : |
| 9 | quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. |
| 10 | Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. |
| 11 | In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. |
| 12 | In tertio, ligurius, achates, et amethystus. |
| 13 | In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. |
| 14 | Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. |
| 15 | Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : |
| 16 | et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, |
| 17 | e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. |
| 18 | Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, |
| 19 | stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. |
| 20 | Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, |
| 21 | et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : |
| 22 | deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : |
| 23 | et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : |
| 24 | tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. |
| 25 | Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : |
| 26 | et mitras cum coronulis suis ex bysso : |
| 27 | feminalia quoque linea, byssina : |
| 28 | cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. |
| 29 | Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : |
| 30 | et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. |
| 31 | Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. |
| 32 | Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, |
| 33 | opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, |
| 34 | velum ; arcam, vectes, propitiatorium, |
| 35 | mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; |
| 36 | candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ; |
| 37 | altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, |
| 38 | et tentorium in introitu tabernaculi ; |
| 39 | altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; |
| 40 | tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fderis jussa sunt fieri. |
| 41 | Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, |
| 42 | obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. |
| 43 | Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. |