Codex Sacra scripture, aligned

Exodus 40

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 39
vClementine1592
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6 et ante illud altare holocausti :
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
13
14
15 40:13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
16 40:14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
17 40:15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
18 40:16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
19 40:17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
20 40:18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
21 40:19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
22 40:20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
23 40:21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
24 40:22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
25 40:23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
26 40:24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
27 40:25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
28 40:26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
29 40:27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
30 40:28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
31 40:29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
32 40:30 cum ingrederentur tectum fderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
33 40:31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.\ Postquam omnia perfecta sunt,
34 40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
35 40:33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
36 40:34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
37 40:35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
38 40:36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.