Ezekiel 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 2 | Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est. |
| 3 | Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est : |
| 4 | et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. |
| 5 | Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. |
| 6 | In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. |
| 7 | Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. |
| 8 | Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens : |
| 9 | Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ? |
| 10 | Dic ad eos : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,/ et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.] |
| 11 | Dic : [Ego portentum vestrum :/ quomodo feci, sic fiet illis :/ in transmigrationem et in captivitatem ibunt./ |
| 12 | Et dux qui est in medio eorum,/ in humeris portabitur ; in caligine egredietur :/ parietem perfodient, ut educant eum ;/ facies ejus operietur, ut non videat oculo terram./ |
| 13 | Et extendam rete meum super eum,/ et capietur in sagena mea :/ et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,/ et ipsam non videbit :/ ibique morietur./ |
| 14 | Et omnes qui circa eum sunt,/ præsidium ejus, et agmina ejus,/ dispergam in omnem ventum,/ et gladium evaginabo post eos./ |
| 15 | Et scient quia ego Dominus,/ quando dispersero illos in gentibus,/ et disseminavero eos in terris./ |
| 16 | Et relinquam ex eis viros paucos/ a gladio, et fame, et pestilentia,/ ut enarrent omnia scelera eorum/ in gentibus ad quas ingredientur,/ et scient quia ego Dominus.] |
| 17 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 18 | [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,/ sed et aquam tuam in festinatione et mrore bibe./ |
| 19 | Et dices ad populum terræ :/ Hæc dicit Dominus Deus/ ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël :/ Panem suum in sollicitudine comedent,/ et aquam suam in desolatione bibent :/ ut desoletur terra a multitudine sua,/ propter iniquitatem omnium qui habitant in ea./ |
| 20 | Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,/ terraque deserta,/ et scietis quia ego Dominus.] |
| 21 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 22 | [Fili hominis, quod est proverbium istud/ vobis in terra Israël, dicentium :/ In longum differentur dies,/ et peribit omnis visio ?/ |
| 23 | Ideo dic ad eos :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Quiescere faciam proverbium istud,/ neque vulgo dicetur ultra in Israël :/ et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,/ et sermo omnis visionis./ |
| 24 | Non enim erit ultra omnis visio cassa,/ neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :/ |
| 25 | quia ego Dominus loquar,/ et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,/ et non prolongabitur amplius :/ sed in diebus vestris, domus exasperans,/ loquar verbum, et faciam illud,/ dicit Dominus Deus.] |
| 26 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 27 | [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium :/ Visio quam hic videt,/ in dies multos et in tempora longa iste prophetat./ |
| 28 | Propterea dic ad eos :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Non prolongabitur ultra omnis sermo meus :/ verbum quod locutus fuero, complebitur,/ dicit Dominus Deus.] |