Ezekiel 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 2 | [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,/ ex omnibus lignis nemorum/ quæ sunt inter ligna silvarum ?/ |
| 3 | numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,/ aut fabricabitur de ea paxillus/ ut dependeat in eo quodcumque vas ?/ |
| 4 | Ecce igni datum est in escam :/ utramque partem ejus consumpsit ignis,/ et medietas ejus redacta est in favillam :/ numquid utile erit ad opus ?/ |
| 5 | Etiam cum esset integrum,/ non erat aptum ad opus :/ quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,/ nihil ex eo fiet operis ?/ |
| 6 | Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,/ quod dedi igni ad devorandum,/ sic tradam habitatores Jerusalem./ |
| 7 | Et ponam faciem meam in eos :/ de igne egredientur,/ et ignis consumet eos :/ et scietis quia ego Dominus,/ cum posuero faciem meam in eos,/ |
| 8 | et dedero terram inviam et desolatam,/ eo quod prævaricatores extiterint,/ dicit Dominus Deus.] |