Ezekiel 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 2 | [Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :/ |
| 3 | et fornicatæ sunt in Ægypto,/ in adolescentia sua fornicatæ sunt :/ ibi subacta sunt ubera earum,/ et fractæ sunt mammæ pubertatis earum./ |
| 4 | Nomina autem earum,/ Oolla major, et Ooliba soror ejus minor :/ et habui eas, et pepererunt filios et filias./ Porro earum nomina,/ Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba./ |
| 5 | Fornicata est igitur super me Oolla,/ et insanivit in amatores suos,/ in Assyrios propinquantes,/ |
| 6 | vestitos hyacintho,/ principes et magistratus,/ juvenes cupidinis,/ universos equites, ascensores equorum./ |
| 7 | Et dedit fornicationes suas super eos electos,/ filios Assyriorum universos :/ et in omnibus in quos insanivit,/ in immunditiis eorum polluta est./ |
| 8 | Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :/ nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,/ et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,/ et effuderunt fornicationem suam super eam./ |
| 9 | Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,/ in manus filiorum Assur,/ super quorum insanivit libidine./ |
| 10 | Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,/ filios et filias ejus tulerunt,/ et ipsam occiderunt gladio :/ et factæ sunt famosæ mulieres,/ et judicia perpetraverunt in ea./ |
| 11 | Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,/ plus quam illa insanivit libidine,/ et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :/ |
| 12 | ad filios Assyriorum præbuit impudenter,/ ducibus et magistratibus ad se venientibus,/ indutis veste varia,/ equitibus qui vectabantur equis,/ et adolescentibus forma cunctis egregia./ |
| 13 | Et vidi quod polluta esset via una ambarum./ |
| 14 | Et auxit fornicationes suas :/ cumque vidisset viros depictos in pariete,/ imagines Chaldæorum expressas coloribus,/ |
| 15 | et accinctos balteis renes,/ et tiaras tinctas in capitibus eorum,/ formam ducum omnium,/ similitudinem filiorum Babylonis,/ terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,/ |
| 16 | insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,/ et misit nuntios ad eos in Chaldæam./ |
| 17 | Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,/ polluerunt eam stupris suis :/ et polluta est ab eis,/ et saturata est anima ejus ab illis./ |
| 18 | Denudavit quoque fornicationes suas,/ et discooperuit ignominiam suam :/ et recessit anima mea ab ea,/ sicut recesserat anima mea a sorore ejus :/ |
| 19 | multiplicavit enim fornicationes suas,/ recordans dies adolescentiæ suæ,/ quibus fornicata est in terra Ægypti./ |
| 20 | Et insanivit libidine super concubitum eorum,/ quorum carnes sunt ut carnes asinorum,/ et sicut fluxus equorum fluxus eorum./ |
| 21 | Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,/ quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,/ et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.] |
| 22 | [Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,/ de quibus satiata est anima tua,/ et congregabo eos adversum te in circuitu :/ |
| 23 | filios Babylonis, et universos Chaldæos,/ nobiles, tyrannosque, et principes,/ omnes filios Assyriorum,/ juvenes forma egregia,/ duces et magistratus universos,/ principes principum, et nominatos ascensores equorum :/ |
| 24 | et venient super te instructi curru et rota,/ multitudo populorum :/ lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :/ et dabo coram eis judicium,/ et judicabunt te judiciis suis./ |
| 25 | Et ponam zelum meum in te,/ quem exercent tecum in furore :/ nasum tuum et aures tuas præcident,/ et quæ remanserint, gladio concident./ Ipsi filios tuos et filias tuas capient,/ et novissimum tuum devorabitur igni :/ |
| 26 | et denudabunt te vestimentis tuis,/ et tollent vasa gloriæ tuæ./ |
| 27 | Et requiescere faciam scelus tuum de te,/ et fornicationem tuam de terra Ægypti :/ nec levabis oculos tuos ad eos,/ et Ægypti non recordaberis amplius.] |
| 28 | [Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,/ in manus de quibus satiata est anima tua./ |
| 29 | Et agent tecum in odio,/ et tollent omnes labores tuos,/ et dimittent te nudam et ignominia plenam :/ et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,/ scelus tuum, et fornicationes tuæ./ |
| 30 | Fecerunt hæc tibi,/ quia fornicata es post gentes/ inter quas polluta es in idolis earum./ |
| 31 | In via sororis tuæ ambulasti,/ et dabo calicem ejus in manu tua./ |
| 32 | Hæc dicit Dominus Deus :/ Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :/ eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima./ |
| 33 | Ebrietate et dolore repleberis :/ calice mroris et tristitiæ,/ calice sororis tuæ Samariæ./ |
| 34 | Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :/ et fragmenta ejus devorabis,/ et ubera tua lacerabis,/ quia ego locutus sum, ait Dominus Deus./ |
| 35 | Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quia oblita es mei,/ et projecisti me post corpus tuum,/ tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.] |
| 36 | Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,/ et annuntias eis scelera earum ?/ |
| 37 | Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,/ et cum idolis suis fornicatæ sunt :/ insuper et filios suos quos genuerunt mihi,/ obtulerunt eis ad devorandum./ |
| 38 | Sed et hoc fecerunt mihi :/ polluerunt sanctuarium meum in die illa,/ et sabbata mea profanaverunt./ |
| 39 | Cumque immolarent filios suos idolis suis,/ et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,/ etiam hæc fecerunt in medio domus meæ./ |
| 40 | Miserunt ad viros venientes de longe,/ ad quos nuntium miserant :/ itaque ecce venerunt quibus te lavisti,/ et circumlinisti stibio oculos tuos,/ et ornata es mundo muliebri./ |
| 41 | Sedisti in lecto pulcherrimo,/ et mensa ornata est ante te :/ thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam./ |
| 42 | Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :/ et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,/ et veniebant de deserto,/ posuerunt armillas in manibus eorum,/ et coronas speciosas in capitibus eorum./ |
| 43 | Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :/ Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc./ |
| 44 | Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :/ sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias./ |
| 45 | Viri ergo justi sunt :/ hi judicabunt eas judicio adulterarum,/ et judicio effundentium sanguinem :/ quia adulteræ sunt,/ et sanguis in manibus earum./ |
| 46 | Hæc enim dicit Dominus Deus :/ Adduc ad eas multitudinem,/ et trade eas in tumultum et in rapinam./ |
| 47 | Et lapidentur lapidibus populorum,/ et confodiantur gladiis eorum :/ filios et filias earum interficient,/ et domos earum igne succendent./ |
| 48 | Et auferam scelus de terra,/ et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum./ |
| 49 | Et dabunt scelus vestrum super vos,/ et peccata idolorum vestrorum portabitis :/ et scietis quia ego Dominus Deus.] |