Ezekiel 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens : |
| 2 | Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. |
| 3 | Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod dixisti : Euge, euge,/ super sanctuarium meum, quia pollutum est ;/ et super terram Israël, quoniam desolata est ;/ et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :/ |
| 4 | idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :/ et collocabunt caulas suas in te,/ et ponent in te tentoria sua :/ ipsi comedent fruges tuas,/ et ipsi bibent lac tuum./ |
| 5 | Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,/ et filios Ammon in cubile pecorum :/ et scietis quia ego Dominus./ |
| 6 | Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,/ et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,/ |
| 7 | idcirco ecce ego extendam manum meam super te,/ et tradam te in direptionem gentium,/ et interficiam te de populis,/ et perdam de terris, et conteram :/ et scies quia ego Dominus.] |
| 8 | [Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :/ Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :/ |
| 9 | idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,/ de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,/ inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,/ |
| 10 | filiis orientis cum filiis Ammon,/ et dabo eam in hæreditatem,/ ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus./ |
| 11 | Et in Moab faciam judicia,/ et scient quia ego Dominus.] |
| 12 | [Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,/ peccavitque delinquens,/ et vindictam expetivit de eis :/ |
| 13 | idcirco hæc dicit Dominus Deus :/ Extendam manum meam super Idumæam,/ et auferam de ea hominem et jumentum,/ et faciam eam desertam ab austro :/ et qui sunt in Dedan, gladio cadent./ |
| 14 | Et dabo ultionem meam super Idumæam/ per manum populi mei Israël :/ et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,/ et scient vindictam meam,/ dicit Dominus Deus.] |
| 15 | [Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,/ et ulti se sunt toto animo,/ interficientes, et implentes inimicitias veteres,/ |
| 16 | propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,/ et interficiam interfectores,/ et perdam reliquias maritimæ regionis,/ |
| 17 | faciamque in eis ultiones magnas,/ arguens in furore :/ et scient quia ego Dominus,/ cum dedero vindictam meam super eos.] |