Ezekiel 31
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : |
| 2 | Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?/ |
| 3 | ecce Assur quasi cedrus in Libano,/ pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,/ et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus./ |
| 4 | Aquæ nutrierunt illum ;/ abyssus exaltavit illum :/ flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,/ et rivos suos emisit ad universa ligna regionis./ |
| 5 | Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,/ et multiplicata sunt arbusta ejus,/ et elevati sunt rami ejus præ aquis multis./ |
| 6 | Cumque extendisset umbram suam,/ in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :/ et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,/ et sub umbraculo illius habitabat ctus gentium plurimarum./ |
| 7 | Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,/ et in dilatatione arbustorum suorum :/ erat enim radix illius juxta aquas multas./ |
| 8 | Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;/ abietes non adæquaverunt summitatem ejus,/ et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :/ omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,/ et pulchritudini ejus./ |
| 9 | Quoniam speciosum feci eum,/ et multis condensisque frondibus,/ et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis/ quæ erant in paradiso Dei.] |
| 10 | [Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod sublimatus est in altitudine,/ et dedit summitatem suam virentem atque condensam,/ et elevatum est cor ejus in altitudine sua :/ |
| 11 | tradidi eum in manu fortissimi gentium :/ faciens faciet ei :/ juxta impietatem ejus ejeci eum./ |
| 12 | Et succident eum alieni,/ et crudelissimi nationum,/ et projicient eum super montes :/ et in cunctis convallibus corruent rami ejus,/ et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :/ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,/ et relinquent eum./ |
| 13 | In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,/ et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis./ |
| 14 | Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,/ nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,/ nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis :/ quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,/ in medio filiorum hominum,/ ad eos qui descendunt in lacum./ |
| 15 | Hæc dicit Dominus Deus :/ In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :/ operui eum abysso,/ et prohibui flumina ejus,/ et coërcui aquas multas :/ contristatus est super eum Libanus,/ et omnia ligna agri concussa sunt./ |
| 16 | A sonitu ruinæ ejus commovi gentes/ cum deducerem eum ad infernum/ cum his qui descendebant in lacum :/ et consolata sunt in terra infima/ omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,/ universa quæ irrigabantur aquis./ |
| 17 | Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :/ et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus/ in medio nationum./ |
| 18 | Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?/ ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :/ in medio incircumcisorum dormies,/ cum eis qui interfecti sunt gladio :/ ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,/ dicit Dominus Deus.] |