Ezekiel 39
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego super te, Gog,/ principem capitis Mosoch et Thubal./ |
| 2 | Et circumagam te, et educam te,/ et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,/ et adducam te super montes Israël./ |
| 3 | Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,/ et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam./ |
| 4 | Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,/ et populi tui qui sunt tecum :/ feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ/ dedi te ad devorandum./ |
| 5 | Super faciem agri cades,/ quia ego locutus sum,/ ait Dominus Deus./ |
| 6 | Et immittam ignem in Magog,/ et in his qui habitant in insulis confidenter :/ et scient quia ego Dominus./ |
| 7 | Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,/ et non polluam nomen sanctum meum amplius :/ et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël./ |
| 8 | Ecce venit, et factum est,/ ait Dominus Deus :/ hæc est dies de qua locutus sum./ |
| 9 | Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,/ et succendent et comburent arma,/ clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :/ et succendent ea igni septem annis./ |
| 10 | Et non portabunt ligna de regionibus,/ neque succident de saltibus :/ quoniam arma succendent igni,/ et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,/ et diripient vastatores suos,/ ait Dominus Deus.] |
| 11 | [Et erit in die illa :/ dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,/ vallem viatorum ad orientem maris,/ quæ obstupescere faciet prætereuntes :/ et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,/ et vocabitur vallis multitudinis Gog./ |
| 12 | Et sepelient eos domus Israël,/ ut mundent terram septem mensibus./ |
| 13 | Sepeliet autem eum omnis populus terræ :/ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,/ ait Dominus Deus./ |
| 14 | Et viros jugiter constituent lustrantes terram,/ qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,/ ut emundent eam :/ post menses autem septem quærere incipient./ |
| 15 | Et circuibunt peragrantes terram :/ cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,/ donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog./ |
| 16 | Nomen autem civitatis Amona :/ et mundabunt terram./ |
| 17 | Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :/ Dic omni volucri, et universis avibus,/ cunctisque bestiis agri :/ Convenite, properate,/ concurrite undique ad victimam meam/ quam ego immolo vobis,/ victimam grandem super montes Israël,/ ut comedatis carnem,/ et bibatis sanguinem./ |
| 18 | Carnes fortium comedetis,/ et sanguinem principum terræ bibetis :/ arietum, et agnorum, et hircorum,/ taurorumque et altilium, et pinguium omnium./ |
| 19 | Et comedetis adipem in saturitatem,/ et bibetis sanguinem in ebrietatem,/ de victima quam ego immolabo vobis :/ |
| 20 | et saturabimini super mensam meam/ de equo, et equite forti,/ et de universis viris bellatoribus,/ ait Dominus Deus./ |
| 21 | Et ponam gloriam meam in gentibus :/ et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,/ et manum meam quam posuerim super eos./ |
| 22 | Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,/ a die illa et deinceps./ |
| 23 | Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,/ eo quod dereliquerint me,/ et absconderim faciem meam ab eis,/ et tradiderim eos in manus hostium,/ et ceciderint in gladio universi./ |
| 24 | Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,/ et abscondi faciem meam ab illis.] |
| 25 | [Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Nunc reducam captivitatem Jacob,/ et miserebor omnis domus Israël,/ et assumam zelum pro nomine sancto meo./ |
| 26 | Et portabunt confusionem suam,/ et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,/ cum habitaverint in terra sua confidenter,/ neminem formidantes :/ |
| 27 | et reduxero eos de populis,/ et congregavero de terris inimicorum suorum,/ et sanctificatus fuero in eis,/ in oculis gentium plurimarum./ |
| 28 | Et scient quia ego Dominus Deus eorum,/ eo quod transtulerim eos in nationes,/ et congregaverim eos super terram suam,/ et non dereliquerim quemquam ex eis ibi./ |
| 29 | Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,/ eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,/ ait Dominus Deus.] |