Galatians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : |
| 2 | et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. |
| 3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, |
| 4 | qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, |
| 5 | cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 6 | Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium : |
| 7 | quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. |
| 8 | Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. |
| 9 | Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. |
| 10 | Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. |
| 11 | Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : |
| 12 | neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. |
| 13 | Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, |
| 14 | et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. |
| 15 | Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, |
| 16 | ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, |
| 17 | neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum : |
| 18 | deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : |
| 19 | alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. |
| 20 | Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. |
| 21 | Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. |
| 22 | Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo : |
| 23 | tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : |
| 24 | et in me clarificabant Deum. |