Galatians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. |
| 2 | Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. |
| 3 | Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi : |
| 4 | sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. |
| 5 | Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos : |
| 6 | ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. |
| 7 | Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis |
| 8 | (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) : |
| 9 | et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem : |
| 10 | tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. |
| 11 | Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. |
| 12 | Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. |
| 13 | Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. |
| 14 | Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ? |
| 15 | Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. |
| 16 | Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. |
| 17 | Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit. |
| 18 | Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo. |
| 19 | Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. |
| 20 | Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. |
| 21 | Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. |