Galatians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? |
| 2 | Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? |
| 3 | sic stulti estis, ut cum Spiritu cperitis, nunc carne consummemini ? |
| 4 | tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa. |
| 5 | Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ? |
| 6 | Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam : |
| 7 | cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. |
| 8 | Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes. |
| 9 | Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. |
| 10 | Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. |
| 11 | Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. |
| 12 | Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis. |
| 13 | Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : |
| 14 | ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. |
| 15 | Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. |
| 16 | Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. |
| 17 | Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. |
| 18 | Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. |
| 19 | Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. |
| 20 | Mediator autem unius non est : Deus autem unus est. |
| 21 | Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. |
| 22 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. |
| 23 | Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. |
| 24 | Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. |
| 25 | At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. |
| 26 | Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. |
| 27 | Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. |
| 28 | Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. |
| 29 | Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. |