Galatians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : |
| 2 | sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : |
| 3 | ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. |
| 4 | At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, |
| 5 | ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. |
| 6 | Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. |
| 7 | Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum. |
| 8 | Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. |
| 9 | Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? |
| 10 | Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. |
| 11 | Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. |
| 12 | Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. |
| 13 | Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea |
| 14 | non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. |
| 15 | Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. |
| 16 | Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ? |
| 17 | Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. |
| 18 | Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos. |
| 19 | Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : |
| 20 | vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis. |
| 21 | Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ? |
| 22 | Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. |
| 23 | Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : |
| 24 | quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar : |
| 25 | Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. |
| 26 | Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. |
| 27 | Scriptum est enim : [Lætare, sterilis, quæ non paris ;/ erumpe et clama, quæ non parturis :/ quia multi filii desertæ,/ magis quam ejus quæ habet virum.] |
| 28 | Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. |
| 29 | Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. |
| 30 | Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. |
| 31 | Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit. |