Galatians 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. |
| 2 | Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. |
| 3 | Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. |
| 4 | Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. |
| 5 | Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. |
| 6 | Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. |
| 7 | Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? |
| 8 | persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. |
| 9 | Modicum fermentum totam massam corrumpit. |
| 10 | Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. |
| 11 | Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. |
| 12 | Utinam et abscindantur qui vos conturbant. |
| 13 | Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. |
| 14 | Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. |
| 15 | Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. |
| 16 | Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. |
| 17 | Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. |
| 18 | Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. |
| 19 | Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, |
| 20 | idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, |
| 21 | invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. |
| 22 | Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, |
| 23 | mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. |
| 24 | Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. |
| 25 | Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. |
| 26 | Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. |