Galatians 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. |
| 2 | Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. |
| 3 | Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. |
| 4 | Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. |
| 5 | Unusquisque enim onus suum portabit. |
| 6 | Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. |
| 7 | Nolite errare : Deus non irridetur. |
| 8 | Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. |
| 9 | Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. |
| 10 | Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. |
| 11 | Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. |
| 12 | Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. |
| 13 | Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. |
| 14 | Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
| 15 | In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. |
| 16 | Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. |
| 17 | De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. |
| 18 | Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |